Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 17: Versus 2

Transfiguratus est.Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in coena, non mortale, non corruptibile.Resplenduit facies.In exemplum futurae beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis.Vestimenta autem,etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in coelo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.
(* Traductions européennes)